Tappensches Familienbuch (1889)/171

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Tappensches Familienbuch (1889)
Inhalt
<<<Vorherige Seite
[170]
Nächste Seite>>>
[172]
Familienbuch-Tappen.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: unkorrigiert
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.



      J. M. Gesner, derzeitiger Professor der Eloquenz zu Göttingen, berichtet in seiner Beschreibung (Narratio) der Einweihung über den Inaugurationsakt noch folgendes:

      Finita concione, — hymmus a toto populo cantatur, sub cujus finem a duobus designatoribus — evocatus Legatus alter idemque Orator Regius pulpitum conscendit, ipsamque inaugurationis atque dedicationis ceremoniam peragit, qua dignitate atque decentia, existimare possunt, qui norunt virum, sciunt, qui praesentes affuere: quibus verbis, quam ad rem ipsam accommodatis, usus sit, ut ii cognoscant, qui tum frui illo non potuerunt, tota ipsius actio, hoc est, nobilissima pars totius ceremoniae, huic narrationi subjuncta est.

      Cum nimirum, ne plane nihil de ea dicamus, verbis, quorum facultatem habet, gravissimis, et cujus rei caussa conventum esset, indicasset, et Serenissimae Guelforum domus commemorasset quaedam in bonas literas antiqua merita, quaeque bonarum literarum apud majores nostros diversis temporibus fuerit facies, quanta illarum sit utilitas, breviter strictimque, accurata tamen comtaque oratione explicuisset, ad ipsum propius accessit negotium, ac de consilio Augustissimi Regis condendae Academiae illiusque successu ea, quae tempus postulare videbatur, dixit. Tum ipsa verba solemnia, quibus inauguraretur dedicareturque Academia, cum majestate quadam pronuntiavit, advocatumque ad se novum primumque Academiae Georgiae Auqustae Pro-Rectorem, quum sacramento prius adegisset in eam formulam, quae semper in posterum servabitur, pileo et pallio auro purpuraque fulgentibus induit, privilegiorum legumque exemplaribus, sacra manu firmatis et splendidissime cultis, sceptris item ac sigillis, omnibus denique magistratus sui insignibus, instrumentis juribusque exornavit: tum Decanos quatuor quasi Decuriarum, quas Facultates dicimus, ipsos quoque condeco-ravit palliis ex holoserico, ordinis cujusque colorem referentibus, legumque ipsis exempla authentica cum sigillis tradidit: reliquorum autem, per singulos ordines Professorum nomina, et quam partem doctrinae quisque ornare jussus esset, recensuit. Qua in re tum caetera magnam dignitatem habuerunt, tum illud, quod pro divina, qua pollet memoria, haec omnia sic exsecutus est, ut ad commentarium respicientem nemo inter tot auditores observaverit. Finem dicendi cum fecisset, denuo audiuntur Symplioniaci: redit ipse sessum ad sellam suam: in pulpitum escendit novus Pro-Rector -.

      Die Inaugurationsrede Johann Peter’s ist in Rücksicht auf die hohe Bedeutung des Akts.unter Nr. 18 der Urkunden abgedruckt.

      Nach Baring’s Hannöverscher Kirchen- und Schulhistorie, (Band 1 S. 15). welche dem „Herrn Johann Peter Tappen, Consistorial-Directori, Hof-Raht, und der Calenbergischen Landschaft Syndico“ mit gewidmet ist, hat letzterer im Jahre 1746 „ein gewisses Capital“ dazu geschenkt, „von den Garten-Leuten (vor dem Egidien-Thore) eine eigene Parochie zu errichten, sie mit einer Kirche ausser dem Thore und einem eigenen Prediger zu versehen.“

      H. J. Carstens, Die Stiftung und Einweihung der Neuen Kirche vor Hannover etc., sagt darüber: „Der Herr Consistorial-Director und dessen Frau Gemalin, Frau Cathrine Elisabeth geborne Schilden, bestimmeten[1] ein Capital von 4000 Thlr.,

  1. Beide Kapitale sollten zur Besoldung des Predigers für die Gartenbewohner dienen. - Zum Bau der Kirche selbst schenkten Joh. Peter Tappen und seine Gemahlin noch 200 Thlr. (H. Ahrens. (Geschichte der Gartengemeinde etc. Hann. 1888. Seite 5. 11).