Tappensches Familienbuch (1889)/090

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Tappensches Familienbuch (1889)
Inhalt
<<<Vorherige Seite
[089]
Nächste Seite>>>
[091]
Familienbuch-Tappen.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: unkorrigiert
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.



ut dignus iudicaretur, qui ad uberiorem animi culturam accipiendam et studiorum delicias ulterius quaerendas e solitudine in frequentiam aliquam deduceretur. Quemadmodum enim plantarum nonnullae felicius surgunt, si transferantur: ita excelsa quaedam ingenia non sine maximo studiorum fructu e patria migrare videmus. Itaque tertio post decimum aetatis anno sedem suam et primam studiorum alumnam elegit Halam Saxonum, florentissimo praeclarissimarum artium emporio satis nobilitatum ad Salam oppidum. Hic vero degustata disciplina Scholastica eximias naturae dotes in lucem atque conspectum proferre coepit. Cum pura enim latinitate et graeci sermonis elegantia prima disciplinarum rudimenta imbibit, ac talem se gessit, ut Sigismundio Erenio, perito Scholae illius moderatori, insigniter carus, coaetaneos ingenii celebritate antecellens et parentum vota praevertens, cum optimarum rerum notitia clarum consequeretur inter aequales nomen. Haec erant Scholae tyrocinia, quibus hoc obtinuit praeclari ingenii adolescens, ut cum Praeceptore, Sagaci ingeniorum aestimatore, Parens, qui iustum praeclaris studiis pretium statuebat, dignum indicaret, qui ad uberiorem artium mercatum et sublimiores disciplmas hauriendas in regiam aliquant Scholant ablegaretur. Fausto igitur pede anno seculi huius vigesimo primo Illustrem hanc Academiam Juliam adiit: non ut sub umbra nominis academici otio et delictis indulgeret, sed ut cum sacrarum literarum cognitione in Ecclesia cum fructu dicendi facultatem, in quam iuvenilis animus inclinabat, consequeretur. Noluit autem, quod plurimi non sine maximo cum suo tum Ecclesiae damno faciunt, illotis manibus sacratissimam doctrinam contaminare, adeoque os necessario linguarum praesidio, et animum Philosophicanm rerum cognitione ita expolivit, ut deinceps in eminentissima Sapientia felicius ac meliore auspicio versaretur. Quo fine celebriores in omni scientiarum genere Magistros publica voce docentes cupidissime audivit, et eum sibi thesaurum paravit, qui nullis fortunae ludibriis obnoxius solido virtutis et eruditionis fundamento inniteretur. Testatur de eo erudita disputatio de natura demonstrationis in genere, quam cum Musarum plausu secundo vitae Academicae anno, praeside Johanne Strubio, in publica cathedra defendit. In eo dum erat, accidit, ut animum plurimarum verum studiis capessendis idoneum Medicinae insita dulcedine allectum mutato proposito ad eam, cui natura ipsum pepererat, artem addiceret. Adspiravit omnium actionum nostrarum Moderator conatibus his successus tales, ut anno seculi huius trigesimo solenni disputatione Inaugurali, Praeside Johanne Wolfio, Med. Doctore ac Professore Ordinario, Hospite suo venerando, quem ob morum elegantiam et insignem rerum medicarum peritiam cum reliquis Professoribus Omnibus nunquam non benevolum erat expertus, supremos in arte Medica honores et docendi privilegia suscipiendi licentiam impetraret. Quin, quos petebat honores reapse consequebatur, quando anno proximo sequente, peractis peragendis, publica auctoritate ad summum dignitatis Scholasticae in arte Medica fastigium evectus solenni ritu et usitato in Academiis more Medicinae Doctor renunciabatur. Doctorali corona conspicuus, ut non ambitione, sed merito illa se cinctum ostenderet, statim praelectiones Medicas in domestico auditorio aperuit, et gratam utilemque in docendo perspicuitatem auditoribus ita probavit, ut fama illius in aulam delata, anno proxime sequente, quo Galliae lustrandae aliarumve regiomim externarum visendarum, cupiditate flagrans peregrinationes meditabatur, publico docendi muneri maturus iudicaretur, ac ordinaria Medicinae Professio clementissime ipsi demandaretur. Professoria dignitate clarus, solitariae vitae pertaesus, de socia adsciscenda et familia condenda consilium iniit, adeoque anno proximo (?), tertio videlicet post seculi