Pfarre zum heiligen Kreuz in Aachen/53

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Pfarre zum heiligen Kreuz in Aachen
Errata
<<<Vorherige Seite
[52]
Nächste Seite>>>
[54]
Aachen-Hl-Kreuz-Quix.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: unkorrigiert
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.


monastery ord. cruciferorum in urbe aquensi Leod. dioc. literis reuerendi in christo patris et dni. nostri, dni. Ludouici de Bourbon dei et apostolice sedis gratia electi confirmati Leodiensis, quibus he nostre presentes litere transfixe sunt et annexe, fuit nobis pro parte dictorum religiosorum humiliter supplicatum, quatenus collationi et translationi iuris patronatus altaris castralis in pretactis ipsius reuerendi in christo patris literis declaratis, ac omnibus et singulis inibi contentis et descriptis, nostros consensum et assensum adhibere, ac illas et illa nostra auctoritate laudare, approbare et confirmare vellemus et dignaremur. Nos igitur Decanus et capitulum prelibati dicta supplicatione fauorabiliter inclinati, eisdem collationi et translationi, nec non unioni, adnexioni et incorporationi, ac omnibus et singulis expressis et contentis in literis supratactis iuxta omnimodos modum formam et conditiones inibi declaratos, quantum in nobis est, et ad nos spectare dignoscitur, nostros impertimur consensum pariter et assensum, illasque et illa et eorum singula nostra auctoritate laudamus et approbamus, ac in Dei nomine confirmamus per presentes. jn quorum testimonium presentibus literis sigillum nostrum ad causas duximus appendendum. Datum anno a natiuitate dni. millesimo quadringentesimo quinquagesimo octauo, mensis septembris die sexta.

Per dnos. meos Decanum
et capitulum supradictos.
joh. de Broechusen.

      Concordantiam copiae istius etc.

      N. 10. Uniuersis et singulis christi fidelibus presentes literas inspecturis johannes de Loscastri presbyter Rector inuestitus nuncupatus ecclesie parochialis in Simpelvelt Leod. dioc. salutem in dno. sempiternam, ac infrascrip torum agnosce ueritatem. Noueritis quod uisis literis Rmi.