Historische Beschreibung der Münsterkirche und der Heiligthums-Fahrt/176

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Historische Beschreibung der Münsterkirche und der Heiligthums-Fahrt
<<<Vorherige Seite
[175]
Nächste Seite>>>
[177]
Quix Aachen-Muensterkirche.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: korrigiert
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Bevor dieser Text als fertig markiert werden kann, ist jedoch noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.



cantantur et peraguntur in atrio ante capellam sancti Nicolai ubi corpora prelatorum et canonicorum ecclesie beate Marie tumulantur, aut alias ubi hoc absque prejudicio alicujus commodius fieri potest que divini cultus augmentum concernere videntur. et omnia alia inde secuta prout rite facte sunt, ac etiam proinde absque alicujus juris prejudicio... ratas habentes atque gratas, eas auctoritate apostolica qua fungimur in hac parte confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus ac omnibus vigiliis missis et aliis horis canonicis antedictis devote interessentibus ac vobis elemosinas et manus adiutrices porrigentibus de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus meritis et auctoritate predicta confisi centum dies de injunctis eis, penitentiis jure relaxamus. Datum aquisgrani Leodiensis diocesis Kal. Juny pontificatus sanctissimi in Cristo patris et domini nostri domini Urbani divina providentia pape VI. anno tertio.

Siegel sebr beschädigt an einer grün seidenen Schnur.

No. 28. Nos viginti quatuor fratres sancti Johannis ewangeliste in ecclesia beate Marie aquensis presbyteri proborum usi consilio ac matura inter nos habita deliberatione ex certis et rationabilibus causis nos ad hoc inducentibus statuimus et concorditer ordinamus, quod eum ex nunc in antea aliquis in confratrem dicte fraternitatis assumi vel eligi debeat per serutinium consuetum inter nos et usitatum duntaxat et non per aliam viam vel modum eligetur vel quomodolibet assumetur, quod statutum expediens et salubre ut speramus ne inposterum infringatur