Historische Beschreibung der Münsterkirche und der Heiligthums-Fahrt/131

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Historische Beschreibung der Münsterkirche und der Heiligthums-Fahrt
<<<Vorherige Seite
[130]
Nächste Seite>>>
[132]
Quix Aachen-Muensterkirche.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: korrigiert
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Bevor dieser Text als fertig markiert werden kann, ist jedoch noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.



ignoremus, quod altare construi fecimus ante sedem regalem aquensem in honore beatorum apostolorum Simonis et Jude, ubi perpetuo missa celebrabitur pro nobis et dicta uxore nostra, et nostris predecessoribus et successoribus, deccm vero marcas ad hoc assignavimus in reditibus nostris apud thile de consensu filii nostri Henrici, medietatem in festo bti. Michaelis et aliam medietatem infra octavam pasche solvendam, de illis autem decem marcis medietatem habebit conventus, et aliam medietatem sacerdos, qui altare predictum serviet et celebrabit, qui ydoneus per capitulum eligetur, et duci brabantie presentabitur investiendus, adiectum quoque est, quod has decem marcas in loco predicto percipiet ecclesia aquensis quousque reditum decem marcarum in alio loco competenti comparavimus, per hoc etiam renuntiavit ecclesia bte. Marie omni quarele, quam adversus nos habuit et ut supradicta perpetue stabilitatis robur oblineant, presens eirographum conscribi fecimus, nostro et ecclesie aquensis sigillis consignantes. Testes hujus facti sunt hi, Engelbertus archi-episcopus coloniensis cujus etiam sigillo presentem paginam obtinuimus communiri, Joannes prepositus Antwerpie, magister Reinerus canonicus hugardie, magister Walterus et Joannes notarii ducis, Egidius de Wanga, Walterus de Wahemi, Henricus de Battershem, Walterus Clotine, Walterus de Campenholt, Goswinus de Gorzenhoven, Arnoldus de Wahemi et alii quam plures. Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo tertio, indictione tertia decima.